monumenta.ch > Plinius > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 120
{XCIV} Periclymenon fruticat et oppida ex intervallo II folia habens subcandida, mollia, in cacumine autem semen inter folia durum et quod difficile vellatur. nascitur in arvis ac saepibus circumvolvens se adminiculis quibuscumque. semen eius in umbra siccatum tunditur et in pastillos digeritur; hi resoluti dantur in vini albi cyathis ternis tricenis diebus ad lienem, eumque urina cruenta aut per alvum absumit, quod intellegitur a decimo statim die. urinam cient et folia decocta, quae et orthopnoicis prosunt. partum quoque adiuvant secundasque pellunt pota simili modo. -